![[]](img/image.png)
SIMBALUM, Campana, qua Monachi cientur ad refectorium, quæque appenditur in claustro, pro
Cymbalum. Vide in hac voce. Transactio inter Abb. et Mon. Crassenses ann. 1351 :
Abbas Crassensis suis expensis propriis tenetur facere omnia ædificia in monasterio ; videlicet ecclesiam, Simbala, campanas et squillas, quæ sunt ibi necessaria.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Simbolum, Symbolum. Eadem notione. Cæremoniale MS. B. M. Deauratæ Tolos. :
Surgat ad tustandum massam loco Symboli.Chron. Bern. Yterii apud Stephanot. tom. 1. Fragm. Hist. MSS. :
Symbolum novum et pilarium in medio claustri erigitur.Σύμϐολον, eodem intellectu, dixerunt Græci recentiores. Vide Gloss. med. Græcit.