« »
 
SIMULACRUM 1, SIMULACRUM 2.
[]« 1 simulacrum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 491c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SIMULACRUM1
1. SIMULACRUM. In Indiculo Superstitionum et Paganiarum in Capitulari Karlomanni ann. 743. paragraphi 26. 27. 28. inscribuntur :
De Simulacro de consparsa farina : De simulacris de pannis factis
: et
De Simulacro, quod per campos portant
. []
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quæ superstitio non longe abludere videtur ab ea quæ etiam nunc viget apud rusticos in Irlandia. Antiquissimo quippe usu apud eos receptum est, ut in præcipuis solemnioribusque festivis diebus panem in formam porci efficiant, quem postea exsiccatum, atque in pulverem redactum, et una cum semine permistum terris mandant verno tempore : famulos denique equosve, qui agrorum culturæ deputantur, eo pane vesci jubent. Ita conjicit Keyflerus in Dissertat. de Cultu solis, etc. ad calcem Eliæ Schedii de Diis Germanicis.
[]« 2 simulacrum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 492a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SIMULACRUM2
2. SIMULACRUM, Actio scenica, qua res aliqua simulatur. Stat. eccl. Tull. ann. 1497. MSS. fol. 67. r°. ubi de festo Innoc. :
Fiunt ibi moralitates vel Simulacra miraculorum, cum farsis et similibus jocalis, semper tamen honestis.