« 1 simulacrum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 491c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SIMULACRUM1
1. SIMULACRUM. In Indiculo Superstitionum et Paganiarum in Capitulari Karlomanni ann. 743.
paragraphi 26. 27. 28. inscribuntur :
De Simulacro de consparsa farina : De simulacris de pannis factis: et
De Simulacro, quod per campos portant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Quæ
superstitio non longe abludere videtur ab ea quæ etiam nunc viget apud rusticos in
Irlandia. Antiquissimo quippe usu apud eos receptum est, ut in præcipuis solemnioribusque
festivis diebus panem in formam porci efficiant, quem postea exsiccatum, atque in pulverem
redactum, et una cum semine permistum terris mandant verno tempore : famulos denique
equosve, qui agrorum culturæ deputantur, eo pane vesci jubent. Ita conjicit Keyflerus in
Dissertat. de Cultu solis, etc. ad calcem Eliæ Schedii de Diis Germanicis.