« Sindones » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 492c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SINDONES
SINDONES, ministerio Ecclesiastico accensentur. Sic autem appellabant linteamina, in quibus
recipiebant et reponebant panes, qui a fidelibus ad divinum sacrificium offerebantur. Ordo
Romanus :
Oblationes autem a Pontifice suscipit Subdiaconus, et ponit in Sindonem, quæ eum sequitur.Alibi :
Acolyti autem, qui inde fuerint, observant, ut portent Chrisma ante Pontificem, et Evangelia, Sindones et sacculos, etc.Rursum :
Oblationes vero Principum Subdiaconus Regionarius a Pontifice suscipit, ac sequenti Diacono porrigit, et ipse in Sindonem, quam tenent duo Acolyti, ponit.Hinc oratio, quæ super oblatos panes in Sindone collectos fiebat, dicitur Oratio super Sindonem. Vide Acta SS. tom. 3. Julii pag. 282.
Sindon, pro Specie panni, byssus
tenuis. Vetus Charta apud Rocchum Pirrum in Episcopis Agrigentinis :
Unam cappam de diaspero aurisamito, vel Tartarisco aureo de Sindone foderatam, etc.Leg. palatinæ Jacobi II. Reg. Majoric. inter Acta SS. tom. 3. Junii pag. lvi :
Quæ vestes, ut decet, sutæ ac pannis variis sint folratæ, exceptis vestibus Pentecostes quæ de Sindone sint folrandæ.Monasticum Anglic. tom. 3. part. 2. pag. 95 :
Capis nigris cum capuciis de Sindone vel taffata utentur.Parte 1. pag. 315 :
Capa Roberti Burnel de Syndono. Hisp. coloris Indici indentata.Arestum 9. Maii 1320 :
Item unam capellam de Sindone nigro, videlicet casulam, tunicam, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Syndon, Eadem notione, in Ordinat. Humberti II. ann. 1340. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 406.
col. 2 : Item, pro Syndone pro raubis Pentecostes erit una petia Syndonis necessaria.Adde Chronicon Estense apud Murator. tom. 15. col. 517.
P. , 1766.
◊ Sydoine, pro
Suaire, in Pœnit. Adami MS. cap. 20 : Aportez-moy trois Sydoines de soye et envelopez d'iceulz le corps de Adam.