« Singiliones dalmatenses » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 493a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SINGILIONES
SINGILIONES Dalmatenses, inter vestes recensentur in Epistola Gallieni apud Trebellium Pollionem in 30.
Tyrannis :
Σιγιλλίονες, in Testamento S. Gregorii Nazianzeni dici putantur :
στιχάρια β. πολλια γ. σιγιλλιῶνα α.Ita quidam codices MSS. præferre, pro σεγίλλιον, uti aliquot editi habent, scribunt Baronius ann. 389. n. 31. et Casaubonus ad Pollionem, ubi sententiam suam de ejusmodi singilionibus prodit. Hunc consule, si lubet. Vide Cingillus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Salmasius
vero Singiliones, vel potius Sigillones, ut scribendum esse censet,
interpretatur vestes Sigillatas, id est, signis vel figuris ornatas. Vide
Sigillus 2. Alii vestes esse volunt ex simplici panno, seu non duplicato, ut
supra observavimus in
Sigillio.