« Sinisteritas » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 494a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SINISTERITAS
SINISTERITAS, Infelicitas, sinistra fortuna, perversitas. Sidonius lib. 1. Ep. 5 :
Ilicet, et si secus quæpiam, sub ope tamen Dei ordiar a secundis ; quibus primordiis majores nostri etiam Sinisteritatum suarum relationes evolvere auspicabantur.Vita Joh. Clerici pag. 94 :
Hæc posteritas quidem nostra videbit, sed et tantam judiciorum Sinisteritatem non pauci jam mirati sunt.Expositio symboli in Liturg. Gall. pag. 341 :
Ideo ad dexteram Patris Filius dicitur ; quia in eo nulla Sinisteritas invenitur. Cum enim in Scripturis sacris semper quod dexterum est, ad meliora ; quod sinistrum, ad deteriora pertineat : idcirco in Deo dextera, id est bona sunt : ubi sinistra, id est mala possumus suspicare. Sinisterius versari,in leg. 2. tit. 27. lib. 9. ad Leg. Jul. repet. Cod. Theod.