« Sinthicia » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 494c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SINTHICIA
SINTHICIA, Pactum, conventio. Hesychius :
Συνθεσίαι, συνθῆϰαι. Συνθεσιάων, ἐντολῶν, συνθηϰῶν.Gregorius M. lib. 1. Epist. 30 :
Sicut peccata mea merebantur, non Romanorum, sed Longobardorum Episcopus factus sum, quorum Sinthiciæ spathæ sunt, et gratia pœna.Ubi Jamesius monet in MSS. haberi Synthiciæ : ita ut vox a Græcia videatur deducta. Pachymeres lib. 3. cap. 10 :
Ὄρϰος δ᾽ ἐϰεῖνος, ϰαὶ συνθεσίαι, ϰαὶ ἐμπειδώσες φριϰταὶ,Utitur rursus lib. 1. cap. 22. Græci etiam nuperi vocem συνθηϰάρης, pro eo, qui cum altero pactum init ad alium opprimendum, usurparunt. Acclamationes Populares in Concilio Constantinopolitano sub Menna act. 5 :etc.
Ἔξω βάλε τὸν συνθηϰάρην, ἔξω βάλε τον λοίδορον.Mox :
μετὰ σοῦ ἐστὶ ϰαὶ συνθηϰίζει τοὺς ἐπισϰόπους.Vide Gloss. mediæ Græcit. in Συνθηϰάριος et Συνθήϰη.
L. , 1840–1850.
Sintichia apud Arnold. de S. Emmeram. lib. 1. cap. 17 : Omnes Sintichias venenosas qui non observaverit procul dubio vitæ periculum incurrit, etc. Συντυχία,Conventio.