« »
 
[]« Siriaticus turgor » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 495c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SIRIATICUS
SIRIATICUS Turgor. Baldricus Noviomensis in Chron. lib. 2. cap. 63 :
Siriatico turgore inflatus.
lib. 1. cap. 94. edit. noviss. Vide ibi pag. 472. ubi doctissimus editor Siriaticum turgorem dictum vult pro turgore simili Syrorum, citans locum Frontonis, ab Angelo Maio nuper reperti hunc :
Corruptissimi vero omnium Syriatici milites, seditiosi, contumaces,
quem de Romanis militibus qui tunc in exercitu Syriatico erant, intelligendum esse, monuit Furlanettus. Forte Siriaticus turgor a Sirio stella, idem qui canicularis, rabiosus ; nisi malis sequi Cangium. Id est, qui, quod Dominus nuncupetur et compelletur inflatur ac turget, a voce Gallica Sire, qua donabantur magnates, et generatim, qui militari dignitate gaudebant, cum cæteri proprio nomine indigitarentur, ut fuere Scutiferi ; et qui nondum militarem ordinem consecuti fuerant. Epitaphium Abbatissæ S. Scholasticæ Barensis ann. 1308. apud Antonium Beatillum lib. 3. Histor. Barens. :
Filia virgo fuit hæc quondam Sire Joannis,
Deque tuis Dominis Miles Casamassima, magnus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Episcopos Abbatesque hocce titulo insignitos fuisse docent Charta vernacula ann. 1255. in Chartular. Meldens. :
A son tres chier seigneur l'Evesque de Miaux, Mahui Sires de Montmiral et Doysi, salut et amor. Sires je vos faz à savoir et vos temoig que, etc.
Et Epist. Aelidis Comitissæ Blesensis ad Stephanum Abbatem Majoris Monaster. ex Tabular. ejusdem :
Sire je vos pri et requier tant comme je puis, etc.
Pluries ibi.
De primæva vocis Sire origine variæ sunt scriptorum sententiæ. Quidam enim a Græco ϰύριος, seu ut Byzantini efferebant, ϰύρος et ϰύρις, deducunt : quam postremam vocem virorum illustrium nominibus præpositam passim observare est, et a quibusdam inferioris ætatis, idiotismi insciis, in nomen Cyrus, perperam traductam non semel legimus. Concil. CP. sub Flaviano Patr. act. 7 :
Ἐστὶ γὰρ ὁ ϰύρις Μελίφθογγος, ϰαὶ ὁ ϰύρις Ἰωϐιανὸς, ϰαὶ ὁ ϰύρις Ἰουλιανὸς, εἰδότες ἀϰριϐῶς.
Occurrit ibi pluries. Alii, ut Nicolaus Fullerus lib. 1. Miscell. sacr. cap. 11. et Stephanus Guichartus pag. 944. ab Hebræo etymon arcessunt. Hickesius in Grammat. Theot. pag. 98. a Gothico Sihor, dominus, deducit. Hunc consule, uti etiam Junium in Gloss. Gothico v. Arman, et Schilterum in Gloss. Teuton. pag. 58.
Ex voce Sire, formata deinde etiam illa, qua vulgo nos invicem salutamus, Monsieur, contracta ex Monseigneur, quo titulo vulgo donabantur Militari dignitate insignes, cum cæteri, quantumvis natalibus præclaris editi, non nisi proprio nomine appellarentur, antequam Militarem ordinem essent consecuti. Vox porro Monsieur, sat nupera, nec nisi ultimis sæculis usurpata, tametsi in Charta ann. 1275. Sieur, pro Dominus, apud Thomasserium in Consuetud. Biturig. pag. 104. ut et in Charta Guillelmi Archiepiscopi Dom. Parteniaci ann. 1292. et aliis in Regesto Castri Lidi in Andibus :
Monsor Robert Cuens de Dreux et [] de Mont-fort,
observo : quæ quidem vox occurrit pluries fol. 53. Cur vero vox Monsieur, nominibus appellativis filiorum principum postponeretur, videndus Tillius.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Sire, idem atque Dominus ; hinc Deo tribuitur a Joinvilla in S. Ludov. edit. reg. pag. 87. et a Villeharduino paragr. 1 :
Et nostre Sires fist maint miracles por lui.
Hinc
P. Carpentier, 1766.
Quilibet dominii alicujus possessor utriusque sexus, Sire appellabatur. Charta ann. 1292. in Lib. nig. 2. S. Vulfr. Abbavil. fol. 139. v° :
Je Jehane, dame de Fontaines seur Soume, le vente devant dite, en le fourme et en le maniere que devant est dit et expressé, voeil, gré, otri et conferme comme Sires.
Sed hæc appellatio potissimum iis attributa, qui militari dignitate erant illustres, quæ ipsis alias adeo propria erat, ut etiam a patribus tribueretur filiis suis, qui militarem ordinem obtinuerant : quod observavimus supra in Dominus 11.
P. Carpentier, 1766.
Posterioribus vero sæculis appellati Sires, Franciæ thesaurarii. Lit. remiss. ann. 1461. in Reg. 198. Chartoph. reg. ch. 163 :
Pion Pischart.... ayant oy dire que les nopces de maistre Jean Berart, fils de Sire Pierre Berart, trésorier de France, etc.
P. Carpentier, 1766.
Honoris et reverentiæ gratia usurpata quoque hæc vox. Hinc presbyteris est concessa et a filiis erga parentes suos adhibita. Lit. remiss. ann. 1460. in Reg. 192. ch. 45 :
Icellui Gaugiot dist au suppliant bien haultement, voir Sire ; et icellui suppliant lui respondit, voir dame ; je ne suis pas prestre, parquoy on me doit appeller Sire.
Aliæ ann. 1468. in Reg. 197. ch. 17 :
Une sienne fille (du suppliant) lui dit, Sire, le porceau de mon oncle Vidal est en nostre orge.
Pro Socero et vitrico etiam occurrit. Lit. remiss. ann. 1396. in Reg. 149. ch. 297 :
Perrin Chippot de la ville de Basso s'en ala à la taverne avec Perrin le Maronnat son Sire.... Le prévost et le maire dudit lieu vindrent parler à eulx, et demanderent audit Maronnat s'il se plaignoit point dudit exposant son gendre.
Aliæ ann. 1387, in Reg. 130. ch. 280 :
L'exposant fu conseilliez d'aler à son parastre ou grant Sire.
Aliæ ann. 1402. in Reg. 157. ch. 259 :
Jehan de Poiz, fils de ladite Marie,.... dist audit Raoulin son Sire, que sa mere n'iroit point demourer avecques lui.
Vide supra Senior.
P. Carpentier, 1766.
Contumeliæ quoque vox fuit, cum addito tamen, apud Picardos ; Sires homs quippe et Beau Sire, virum, cujus uxor mœchatur, significavit. Lit. remiss. ann. 1388. in Reg. 133. ch. 106 :
Lequel Thomas, qui estoit Picart,.... se prist à courcier de ce que ledit de Chastillon contrefaisoit son langage, et l'appella, pour lui faire desplaisir, Sires homs, en lui disant, que c'estoit à dire en langage de leur pays, coux.
Aliæ ann. 1450. in Reg. 143. ch. 143 :
Le suppliant dist à icellui Martin par doulceur : Beau sire, vous avez tort de prandre noise pour autruy..... Alors ledit Martin respondit... qu'il n'estoit Sire, et qu'il ne savoit se ledit suppliant l'estoit : laquelle parole de Sire lui fut à moult grant desplaisance,..... pour ce que en laditte ville (de Ham) qui appelle ung Beau sire, est autant comme de l'appeler coulx.