« »
 
[]« Siricus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 496b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SIRICUS
SIRICUS, pro Sericus, σηριϰός. S. Valerianus de Bono disciplinæ :
Quamvis autem Siryco pretioso corpus vestias, et niveo vellere membra componas, non sine macula diem transigis, si camini ardentis ora contigeris.
Corippus lib. 4. n. 4 :
Syrica per cunctas pendebant vela columnas.
Vers. 208. ubi Bekkerus legit serica. Anastasius in S. Zacharia PP. pag. 78 :
Pendentia vela inter columnas ex palleis Sericis fecit.
Idem Scriptor in Hadriano pag. 109 :
Vela Syrica numero quinquaginta septem.
Adde pag. 110. 111. etc. Amelius in Ord. Romano cap. 76 :
Et super illam (tobaleam) ornatam de Sirico, etc.
Matth. Silvaticus :
Siricum Romanum, id est, Siricum, vel seta Romana.
Ita Siricus pro sericus perpetuo scribi in veteribus codd. Paulini annotat Juretus ad lib. 1. de Vita S. Martini. Sed quod interdum Syricus, pro Siricus scribitur, id vitium scriptorum est : cum, ut ait Isidorus lib. 19. cap. 17.
aliud sit sericum, aliud Syricum. Nam sericum lana est, quam Seres mittunt : Syricum vero pigmentum, quod Phœnices in Rubri maris littoribus colligunt
. Incertum porro, an de posteriori intelligi debeat Lex Alaman. tit. 59. § 7 :
Si autem ex ipsa plaga cervella exierit, sicut solet contingere, ut medicus cum medicamento aut Sirico stupavit, et postea sanavit, etc.
Ibi enim Siricum licet interpretari lineum tomentum, quod vulgo Charpie dicimus.
Siricus, Delicatus, vel opulentus,
qui vestibus Sericis utitur, seu gravatur
, ut habet vetus Interpres Juvenalis Sat. 6. Auctor Hist. Appollonii Tyrii :
O juvenis Sirice ! qui amore tuæ carnis ductus cito animam amisisti.
Serici enim usus rarus adeo primitus fuit, ut penes solos ditiores et delicatiores esset : et Galenus lib. 13. Meth. scribat sua tempestate, sub ditione Romana, in magnis civitatibus penes solas mulieres opulentas inveniri potuisse.