« »
 
[]« Sium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 499b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SIUM
SIUM, Sion, Inter ministeria sacra recensetur in Testamento S. Everardi Cisoniensis :
Duo phylacteria in cruce pendentia, Evangelium de auro paratum, Sia aurea, armillas duas auro paratas, Missale cum auro et argento paratum.
Testamentum Riculfi Episcopi Helenensis :
Et alium calicem cotidianum, Sion argenteum optimum unum, incensarios duos, etc.
Nos Sion vulgo ramulum dicimus. Martialis Parisiensis in Arestis Amorum, Aresto 1 :
Et battu par les carrefours de Cions de vert olivier, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ejusdem vasculi mentio occurrit in antiquo Rituali Eccl. S. Martini Turon. apud Marten. de Antiq. Eccl. Rit. tom. 1. pag. 568 :
Præpositus qui legit epistolam et portat Syon loco manipuli.
Ibid. pag. 569. ex eodem Rituali :
Vinum per Sion in calicem mittitur.
Pro Sion, [] Cochlear habet Ordinarium Laudunense ibid. pag. 388 :
Subdiaconus ascendit pulpitum deferens librum et Cochlear argentum in sinistra.
Unde colligitur Sion idem esse quod Coclear. Vide in hac voce. Sed id aperte docent Gesta Episc. Cenoman cap. 37. apud Mabill. tom. 3. Analect. pag. 354 :
Necnon larga ejus (Hugonis) gratia aliud dedit vasculum, gemmulis undique sæptum nitentibus, accerræ exprimens similitudinem, si non ab inferiori capite modice falcato unci speciem retineret. Per hoc foratum subtilissime vinum quandoque funditur in calicem, ne pili, sive quæ immunda aer movet agitabilis, valeant admisceri. Syon antiquorum vocavit docta discretio, et a subdiacono festive geritur pro manipulo.
P. Carpentier, 1766.
Idem quod Colum 3. Vide in hac voce.