« Smelido » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 501c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SMELIDO
SMELIDO. Lex Frision. addit. 3. de Vulneribus § 35 :
Si brachium aut crus percussum fuerit, et ex ipsa percussione decreverit a sua grossitudine, quam prius habuerit, quod Smelido dicunt, ter 4. solid. componat.Vox formata ab Anglo-Saxon. smæl, parvus, exiguus, exilis, tenuis, gracilis, minutus, unde smallunge, minutio, diminutio, attenuatio, apud Somnerum. Germani et Belgæ smal et smael, gracile, etiam vocant. Sicama vero legendum censet, gesmelet, extenuatum, contractum, gracilem redditum. Vide Richthofen. Glossar. Frison. vocibus Smelinge et Smela.