« »
 
[]« 1 soccus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 504c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOCCUS1
1. SOCCUS. Isidorus l. 19. c. 34. et ex eo Papias : Talares calcei Socci sunt, qui inde nominati videntur, quod ea figura sint, ut constringant talum. Infra : Socci non ligantur, sed tantum intromittuntur. Cernui Socci sunt sine solo, (Pap. sola.) Lingulatos, quos nos foliatos vocamus. Clavati, quasi calviati, eo quod minutis clavis, id est acutis, soleæ caligæ vinciantur. Ubi Papias : Eo quod de minutis clavis sola conligetur. Adalardus in Statutis Corbeiensib. lib. 1. cap. 3 :
Femoralia duo, Soccos filtrinos duos, calcearios 4. cum solis novis, etc.
Soccos de cotto
, in chart. ann. 1121. apud Guden. Cod. Diplom. tom. 1. pag. 50. Vide Cottum. Additio 1. Ludovici I. et Vinea Benedictina c. 22 :
Calciamenta diurna paria 2. subtalares per noctem in æstate 2. in hieme vero Soccos.
Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 18 :
Calceamenta quoque, id est caligæ, Socci, et subtalares, etc.
Vetus scriptor Vitæ S. Lupicini Abbat. Jurensis n. 2 :
In Monasterio vero, etiam si prolixius egressus est ad culturam, lignea tantum sola, quæ vulgo Soccos Monasteria vocant Gallicana, continuato potitus est usu.
Petrus Damiani lib. 1. Epist. 19 :
Quamlibet gravis bruma rigesceret, simplicibus Soccis muniebat pedes, cum tamen frater ejus solis calceis contentus esset.
Constit. Ansegisi sæc. 4. Benedict. part. 1. pag. 639 :
Filtra ad Soccos faciendum xii.
S. Wilhel. Constit. Hirsaug. lib. 2. cap. 37 :
Socci sunt ibi abluendi, et super gramen claustri ad siccandum ponendi.
Soccus S. Mariæ
, apud Hugonem Farsitum de Miracul. S. M. Suessionensis cap. 3. 5. 12. qui aliis
Sotular S. Mariæ
, seu Deiparæ Calceus, qui in hoc Monasterio asservatur. Vide Histor. ejusdem Monasterii a Michaele Germano editam, pag. 358. Combefisius ad Theophanem pag. 644 :
Nostra Prædicatorum instituta d. 1. c. 10. Socos permittunt : quid tamen Soci illi sint, nos latet modo.
Sed hic constat, Soccos intelligi, de quibus supra. Adde Statuta Ord. Præmonstrat. dist. 2. cap. 13.
Soccos Crispantes dixit S. Hieronym. Epist. 7. Et Epist. 23 :
Soccus vilior auratorum pretium calceorum egentibus largitur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Socculus, diminut. a Soccus. Cæremon. MS. Cisterc. cap. 18. apud Macros in Hierolex. :
Quam cum fratres audiunt Socculos suos in dormitorio, sacerdos autem, diaconus et subdiaconus in sacristia relinquentes, etc.