« Sochire » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 505a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOCHIRE
SOCHIRE. Memorabilia Humberti Pilati ann. 1344. ex Schedis Cl. V. Lancelot :
Nota quod die 12. Maii in vigilia Ascensionis in ecclesia fratrum Minorum dum dicebantur Matutinæ pro crastino, præsente dominoVerba sunt Humberti Dalphini modo in Regem Francorum irati, modo illi devincti, pro innata levitate : unde hæc verba ipse non Sochivit ja, idem sonare videntur ac si diceret, quod jam non curaret de Rege Francorum eumque nihili faceret ; Gall. qu'il ne s'en soucioit plus. Souche, pro Souci, ni fallor, molestia, sollicitudo, cura, apud Guillelmum de la Perene de Bello Ital. ann. 1378. part. 2. Collect. novæ Martenii pag. 333 :(Humberto II. Dalphino)fr. de Revello et pluribus aliis, dom. Guillelmo de Royno, dixit(idem Humbertus)quod Rex(Francorum)defraudabat Dominum, nec attendebat pacta sibi, et dixit et reiteravit decies et pluries dicendo quod tantum pro eo quantum pro uno stercore, et quod ipse non Sochivit ja, et ponebat eum ad damnum suum, et quod non dimitteret pro ipso nec pro aliqua persona de Delphinatu, quin ipse tractaret alienationem Avisani, et quod non appreciabat eos omnes unam festucam. Item dixit quod ipse habuerat consilium in Avenione, quod pactiones factæ cum Rege non valebant festucam, et quod ipse vellet ponere unum hominem quem sciebat loco Regis, et poneret tale os in ore Regis quod nunquam videretur rosurus.
Il commença celle escarmouche,Les Alemans orent grant Souche.