« »
 
[]« 4 societas » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 506c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOCIETAS4
4. SOCIETAS, Vox negotiatoribus maxime nota. Veterum ejusmodi Societatum aliquot nomina, quæ a suis principibus acceperunt, hic appellabo ; quod a Glossarii instituto alienum esse judicabit nemo. Charta Bern. Anic. episc. ann. 1309. in Reg. A. Cam. Comput. Paris. fol. 6. v° :
Quæ (jocalia) dum præsidebamus regimini ecclesiæ Albiensis, apud mercatores socios et Societatem de Guilharma.... posuimus.
Eadem quæ
Societas Gullimina
vocatur, in Arest. parlam. Paris. ann. 1384. 30. Jan. ex Cod. reg. 9822. 2. fol. 142 :
Ita allegavit contra illos de Compendio, qui dicebant se habere privilegium, quod poterant ducere in fluvio Ysaræ sine Societate Parisiensi, quæ vocatur Societas Gullimina. Societas Bardorum de Florentia
a Joan. de Bardis nuncupata, in Lit. ann. 1317. ex Reg. 54. Chartoph. reg. fol. 39. v°. Les Compaignies des Angoissolles (alibi des Acheyolles vel Escheiolles et
Aschioles), des Douceins, des Falez et des Scaramps
, in Reg. B. ejusd. Cam. Comput. ad ann. 1335. fol. 65. v°.
Les Compaignies des Magalez et Mossez
, in Ch. ann. 1340. ex Reg. 74. ch. 536.
Societas Falletorum de Alba
, in alia ann. 1351. ex Reg. 80. ch. 503.