« »
 
[]« 6 societas alba » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 506c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOCIETAS6
6. SOCIETAS Alba, ab albis vestibus sic dicta ; de qua Chron. Patav. ad ann. 1399. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 1166 :
Incœpit quædam devotio, quod homines et mulieres induebantur pannis lineis albis et longis usque in terram..... Supradicta autem devotio de Hibernia venit ad Angliam, deinde in Franciam, postea in Pedemontium, deinde Januam, et in Lombardiam, in Tusciam, Romam, etc. Ita placuit civibus Paduanis dicta Societas alba, etc.
P. Carpentier, 1766.
Societas de Battuti, Congregatio pœnitentium, qui flagellis corpus suum castigant. Vide supra Battuti.