« Sodales » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 507b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SODALES
SODALES. Aponius lib. 2. in Cantica Canticor. ubi de Hæresiarchis :
Qui hac de causa Sodales appellantur, quod unusquisque eorum dæmonum vicarius vel collega per superbiam effectus est, et quod omnes hi cibos doctrinæ apud sensum suum, de quo cuncta meditando promunt, deceptis animabus, præparatos, singuli ad unam mensam, legis divinæ testimoniis male interpretatis, deferunt comedendos. Propria enim pulmentaria ad unam mensam multi propter commune convivium deferentes, ab antiquis Sodales sunt nuncupati, ad quorum comparationem, malorum dogmatum inventores, Sodales Christi Ecclesia appellavit, quia dulcia verba Sanctæ Scripturæ venenosis sensibus suis inficientes, diverso sapore lethali inter se variante, unius mortis æternæ convivium præparant animarum.