« »
 
[]« Soga » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 508b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOGA
SOGA, Restis. Gloss. Soga, funis. Vox Italis et Hispanis etiam in usu. Lex Longobardorum lib. 1. tit. 25. § 33. Roth. 296. :
Si quis Sogas furatus fuerit de bove junctorio, componat sol. 6.
Innocentius III. PP. lib. 13. Epist. 61 :
Culcitram unam, mantilia 4. Sogam carralem de corio, ferrum caldararium.
Chronic. Parmense ad ann. 1291. apud Murator. tom. 9. col. 821 :
Campana communis, quæ erat adhuc in platea communis super uno ædificio ligneo, dum sonaretur ad Sogam, fracta fuit.
Dantes in Infern. cant. 31.
Cercati al collo, et troverai la Soga.
Vide Oct. Ferrarium in Soga.
Soga. Tabularium sancti Mauricii Agaunensis apud Guichenonum in Probat. Hist. Sabaud. pag. 4 :
De quarto terra S. Mauricii habet Sogas 5. una quæque Soga habet pedes 100.
Ubi Soga, est funis, funiculus, agri modus, quomodo Persæ σχοῖνον, mensuram terræ stadiorum 60. vocabant, ut auctor est Herodotus. Hero περὶ ὀνομάτων στερεαμετριϰῶν, sub finem :
Εἰσὶ δὲ ϰαὶ ἕτερα μέτρα ἐπινεονημένα τισὶ τάδε· πᾶσσον, ἄϰαινα, πλέτρον, ἰούγερον, στάδιον, μίλιον, σχοῖνος, σχοῖνος Περσιϰή, ϰαὶ σχοῖνος Ἑλληνιϰή.
Sed et Sogæ vocem videtur hac notione agnovisse idem Hero :
Το σωϰάριον τῆς σπορίμου γῆς ί. ὀργυίας ὀφείλει ἐχειν, τοῦ δὲ λιϐάδου ίϐ.