![[]](img/image.png)
SOLDATARIA, Soldadera, Meretrix, ab Hispanico Soldada, merces, stipendium : a
merendo enim dictas meretrices observat Nonius, quæ mercede copiam corporis sui faciunt.
Jacobus I. Rex Aragon. in Constitutionibus Catalaniæ MSS. :
Statuimus, quod nos nec aliquis alius homo nec dominæ demus aliquid alicui joculatori, vel joculatoriæ, sive Soldatariæ, sive militi salvatge, etc.Et infra :
Statuimus, quod nullus joculator, vel joculatrix, nec Soldataria, præsentes vel futuri, nec illa quæ olim fuit Soldataria, sedeat ad mensam Militis, nec Dominæ alicujus, nec ad gausape eorundem, nec comedant, nec jaceant cum aliqua Dominarum in uno loco, vel in una domo, nec osculentur aliquem eorumdem.Concilium Toletanum ann. 1324. cap. 2 :
Cæterum quia in partibus istis morbus detestandæ inhonestatis irrepsit, quod mulieres, quæ Soldaderas vulgariter nuncupantur, intrant publice domos Prælatorum et Magnatum ad comedendum et alia, loquentes prava et inhonesta colloquia, plerumque corrumpentia bonos mores, facientes spectaculum de seipsis, etc.Adde Chartam Dionysii Regis Portugall. æræ 1347. pro erectione Studii Conimbricensis apud Brandaon. tom. 4. Monarch. Lusitan. pag. 322. Vide Sodaria in Sodes.