« »
 
[]« Soldus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 514a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOLDUS
SOLDUS, Solidus, ab Ital. Soldo. Oberti Cancellarii Annal. Genuens. apud [] Murator. tom. 6. col. 342 :
Sed quia tempus nimis erat ineptum et carnes et victualia deerant, per loca nobis vicina, ascendit, ut ita dicamus, mina grani pretio Soldorum decem.
Georg. Stella in iisdem Annal. apud eumdem tom. 17. col. 1005 :
Anno 1272. fuit Januæ frumenti quantitas modica, cujus mensura, quæ mina dicitur, Soldis xxv. in xxviii. fuit vendita.
Statuta Pallavic. lib. 1. cap. 31. fol. 38 :
Item pro productione testium, alicujus instrumenti publici, vel alterius scripturæ, solvat producens Soldum unum.
Vide in Solidata.