« »
 
[]« Solemnizare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 514c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOLEMNIZARE
SOLEMNIZARE, Publicare, vulgare. Alanus de Insulis in Planctu naturæ :
In præfatæ autem virginis adventu, quasi suas renovando naturas, omnia Solemnizare crederes elementa.
Will. Armoricus in Philippo Aug. ann. 1216. de PP :
Et in ipso sermone Solemnizavit excommunicationes in Ludovicum et in suos.
Vulgo autem Solemnizare, est solemne festum agere, quomodo usurpant Petrus Blesensis serm. 24. Cæsarius Heisterbach. lib. 9. cap. 15. lib. 11. cap. 2. et alii. Pseudo Ovidius lib. 1. de Vetula :
E contra durum est Solemnizare quod ille
Conculcat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Solennizare. Eadem notione. Elmham. in Vita Henrici V. Reg. Angl. cap. 26. pag. 61 :
Illac vero tres leopardi aurei, in agro lascivientes purpureo, apparatum regium non modicum Solennizant.
Ibidem cap. 30. pag. 72 :
Gesta ejus (Henrici) nova et insolita ponderantes, novis et insolitis gaudiis Solemnizant.
Vita S. Bernardi Menthon. tom. 2. Jun. pag. 1078 :
Festo sanctæ Trinitatis Solennizato, etc.
P. Carpentier, 1766.
Solemnisare Votum, Publice vota religionis emittere. Charta Aurembiax comit. Urgel. ann. 1228. tom. 1. Probat. Hist. geneal. domus reg. Portugal. pag. 28 :
Solemnisantes votum juxta regulam ordinis S. Jacobi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Solempnizatio, Festum solemne. Litteræ Edwardi II. Reg. Angl. ann. 1308. apud Rymer. tom. 3. pag. 53 :
Ut dictis die et loco, Solempnizationi prædictæ personaliter intersint.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sollempnizatio Matrimonii, in Charta ann. 1369. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 350 :
Promisit dictus dom. Dalphinus se soluturum.... 500. florenos auri ponderis prædictorum infra unum annum a dicta die Sollempnizationis matrimonii incipiendum et computandum.