« »
 
[]« Solidamentum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 515c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOLIDAMENTUM
SOLIDAMENTUM, Firmamentum, id quo aliquid solidum fit : vox Architectis nota. Vide Smaltum. Angelomus in Genesim cap. 1. apud Pezium tom. 1. Anecd. part. 1. col. 64 :
Et nisi aqua aliquod Solidamentum haberet, corpora hominum natantia et volucrum non ferret.
Wicboldi Quæst. in Octat. apud Marten. tom. 9. Ampl. Collect. col. 319 :
Secunda die disposuit Deus firmamentum, id est Solidamentum sanctarum Scripturarum.
Hinc stellarum fixarum orbem veteres firmamentum vel Solidamentum vocabant, quod ex materia solida fingebant esse compositum : unde in Missali Mozarabum apud Marten. de Div. Offic. pag. 177. legitur in Cantic. Benedictus :
Benedictus es in Solidamento cœli,
ubi dicimus, in firmamento cœli.