« 1 soma » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 523b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOMA1
1. SOMA, ex Græco σῶμα, Corpus. Papias :
Soma, i. corpus.Gloss. Ælfrici :
Soma, Lichama, i. corpus. Dudo de Morib. Norm. :
Dum vegetavit fomite sacra atque salubri Somatis artus.Harmerus de Miraculis S. Maurilii Episc. Andegav. MS. :
Conspicientes pannulorum veterrima, ex quibus beatissima Maurilii obvoluta fuerunt Somata.Vita MS. S. Magnobodi Episcopi Andeg. cap. 51 :
Ubi plurima fidelium Somata digna veneratione habita requiescunt.Gislebertus lib. 1. de Translatione S. Romani Abb. c. 8 :
Accedit Episcopus ad locum, quo sanctissimi Somatis thesaurus erat reconditus, etc.Utitur præterea Ordericus Vit. lib. 5. pag. 550. lib. 8. pag. 664. lib. 12. pag. 870. lib. 13. pag. 901. Adde Chartam Conradi Imper. ann. 1033. apud Miræum tom. 1. pag. 56. col. 1. Mirac. S. Trudonis sæc. 6. Benedict. part. 2. pag. 87. Carmen de Monast. Floriac. 9. vel 10. sæc. ex Cod. MS. Bibl. Reg. 5304 :
Hic Benedictus ovans, hospes, pastor, Monachorum,Conditus in pulcris requiescit Somate gemmis.
Zomata, pro somata, in Charta Athelstani Regis Angl. tom. 3. Monast. Anglic. pag.
117.