« »
 
[]« Sonalium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 525a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SONALIUM
SONALIUM, Tintinnabulum orbiculare, Italis Sonaglio, Gall. Grelot. Constitut. Frederici Reg. Siciliæ cap. 115 :
Quod si avis amissa, antequam se recipiat in pristinam libertatem, volando per arbores cum gettis et Sonaliis, ab aliquo fuerit cum pastu, vel sine pastu vocata, et ad eum venerit, etc.
Vita S. Humilitatis tom. 5. Maii pag. 207 :
Die quadam mustella quædam cum pelteolo ad collum in cellam introivit,.... super fenestram ascendit, dominam suam quasi deridendo inspexit, Sonalium ibi deposuit, et quasi valedicens numquam comparuit.
Ubaldinus in Indice ad Doc. d'Amor. Barberini :
Tractat de tribus quæ quasi unum sunt, aliquantulum in patria Tusciæ differant [] in vulgari. Illi enim dicuntur armigeri, qui hastiludunt cum Sonaliis et banderiis, et induti ad hoc tantum.