« »
 
[]« 3 sonus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 527c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SONUS3
3. SONUS, Psalmus Davidicus, Venite, exultemus, etc. qui in Matutinis canitur, forte sic dictus, inquit Garsias Loaisa, quia sonora voce decantatur, ut contra nullo Sono interveniente orationem dici, ait Amalarius in Eclogis de officio Missæ, quæ voce submissa dicitur. Concilium Emeritense cap. 2 :
Oportet igitur, ut sicut in aliis Ecclesiis vespertino [] tempore, post lumen oblatum, prius dicitur Vespertinum, quam Sonus in diebus festis, ita et a nobis custodiatur in Ecclesiis nostris.
Breviarium Mozarabum :
Statim dicitur Sonus, si sit festum ; eo quod dies ferialis caret Sono, nisi in tempore Resurrectionis propter solennitatem dicitur. Hæc regula. Sonus est : Venite, exultemus Domino, jubilemus Deo salutari nostro. Versus : Præoccupemus faciem Dei, in confessione, et in Psalmis jubilemus Deo.