![[]](img/image.png)
SOPHISTÆ, inquit sanctus Augustinus lib. 2. Locutionis de Exod.
appellantur Latinarum litterarum eloquentissimi auctores. Gloss. Lat. MS. Reg. :
Sofista, Orator, vel sapiens.Iso Magister :
Sophista, sapiens.Lex 3. Cod. Th. de Studiis liber. urbis Romæ (14, 9.) :
Habeat igitur auditorium specialiter nostrum, in his primum, quos Romanæ eloquentiæ doctrina commendat : Oratores quidem tres numero, decem vero Grammaticos : In his etiam, qui facundia Græcitatis pollere noscuntur, quinque numero sint Sophistæ, et Grammatici æque decem.Id est, Oratores Latini tres, Græci quinque. Neque aliter vocem hanc usurpat Lex un. de Professorib. etc. (6, 21.) eod. Cod. Fortunatus lib. 7. Poëm. :
Theodulfus Aurelian. lib. 3. Carm. :Docta recessuris quid prodest lingua Sophistis ?
Vita S. Boniti Episcopi Claromont. cap. 1 :Quique Sophista potens est, quique Poeta melodus.
Cæteros coætaneos excellens a Sophistis probus atque prælatus est.Baldricus Burguliensis Abbas :
Ita non semel usurpat Ordericus Vitalis pag. 352. 460. 475. 570. Vide S. Basilium Ep. 83. 146. 147. 155. Veteribus vero, qui Sophistæ potissimum appellati fuerint, erudita observatione docet præ cæteris Petrus Faber Sanjorianus ad Leg. 1. de Justitia et Jure pag. 715. 716.Egregius doctor, magnusque Sophista Geraldus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sophista, Concionator. Mirac. S. Gibriani tom. 7. Maii pag. 623 : Adest divinus Sophista, ostensurus incredulis, quanto donativo Christus remunerat qui ejus imitantur vestigia.