« Sortiri » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 535b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SORTIRI
SORTIRI, Per sortes rei eventum experiri, inquirere. Capitula Caroli M. de diversis rebus
ann. 789. cap. 4 :
Nullus in Psalterio, vel in Evangelio, vel in aliis rebus Sortiri præsumat.Lex Bajwar. tit. 16. § 5 :
Sortiantur illi testes inter se, et cui sors exierit, juret.
Sortissare. Leges Luithprandi Regis Longob. tit. 48. § 2 :
Alias vero res, quæ divisæ fuerunt inter fratres vel nepotes, vel ubi mensura tracta est, Sortissantes adæquentur.Vide supra Sortes stare in Sors 4.
Sorticularius, Divinator, veneficus, Sorcier. Concilium Narbon. ann. 589. cap. 14 :
Divinatores, quos dicunt esse caragios atque Sorticularios.
Insortiare. Decretum Tassilonis Ducis Bajwar. de Popularib. Legib. § 5 :
De pugna duorum, quod Wehadinc vocatur, ut prius Insortiantur, quam parati sunt, ne forte carminibus, vel machinis diabolicis, vel magicis artibus insidiantur.Ubi insortiare non videtur esse fascinare, sortibus diabolicis innectere, Gall. Ensorceller : sed adversus sortes munire.
Insorticare, In sortem mittere, Ensorceller. Leges Henrici I. Regis Angliæ cap.
71 :
Si autem Insorticatus non fuerit mortuus, etc.
Sortividus, Qui videt per sortes, in Gloss. Isid. Id est, Grævio, qui judicat de rebus futuris ex oraculi sententia, qui
consulit oraculum.
P. , 1766.
◊ Sortisser, pro
Divinare, præsagire, apud Froissart. vol. 2. cap. 37 : Lequel subtil homme Sortissoit bien tout ce qui leur en advint.