« 1 sotus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 537a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOTUS1
1. SOTUS, Silva, parcus, sepes, haia, Hispanis Soto. Charta Sanctii Regis
Navarræ, apud Oyenartum in Notitia Vasconiæ pag 99 :
Cum pratis, et pascuis, et Sotis, et aquis aquarumque meatibus, cum eremo et populatu, cum ingressibus et egressibus.Alia Sanctii, cognomento Sapientis, Regis Navarræ, æræ 1219. apud eumdem pag. 329 :
Concedo etiam vobis aquas, et cursus aquarum, et molendina, et silvas, et Sotos obtinere pascua vestrarum ovium ac bestiarum libera in regno meo habere, etc.Charta Alfonsi I. Regis pro Cæsaraugustanis apud Michaëlem del Molino in Repertorio pag. 265 :
Imprimis persolto vobis todos illos Sotos de noviellos in juso usque ad pinam, quod tallietis ibi ligna sicca et tamaricas, et tota alia ligna extra salices, et extra alias arbores grandes, quæ sunt vetatas.Adde Foros Aragon. lib. 3. tit. de Rivis. Vide Sotum 1.