« Spaldum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 539b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPALDUM
SPALDUM, Spaldus, Murus exterior, vel prominens, propugnaculi species, ex Italico
Spaldo. Charta ann. 1320 :
Refectiones Spaldorum, fossatorum, spinatorum, balistrarum, ambaxiatorum, plaustrorum, etc.Infra :
Item pro aptandis Spaldis et fortificatione civitatis Astensis, etc.Rollandinus in Chron. lib. 5. cap. 18 :
Cum tentoriis et fossis, Spaldis taliter circumdederunt locum, quod nemo poterat ingredi.Adde lib. 8. cap. 10. et lib. 10. cap. 1. Hist. Cortusiorum lib. 1. cap. 4. 21. 23. et alibi non semel. Acarisius :
Spalato, e una parte de la casa, che dal tassello al tetto pende in fuora, detto quodextra pendeat, et quasi sporto in fuora. Mox apud Dantem in Infer. can. 9. hanc vocem explicans :
O vero diciemo alti Spaldi, cioè e mura de la terra alte, che sia la parte per o tutto posta, et veggiamo che le mura de le terre hanno ne la sommità gli Spaldi in fuori, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Vox etiam nota
in re nautica. Barthol. Scribæ Annal. Genuens. apud Murator. tom. 6. col. 499 : Et puppes galearum volvens de versus exercitum Januæ, proras cujuscumque ipsarum, in quantum potuit, trahens ad ripam Savonæ cum Spaldis antenarum et arborum positis in mari, et cum bricolis erectis in muris Savonæ, etc.Ibidem col. 524 :
Veram ipsæ galeæ taliter erant sub turre prædicta ex Spaldis, machinis et omnibus compositæ, quod cum eis præliari non potuerunt.Vide Carolum de Aquino in Lexico milit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Spaltum, ut Spaldum, in Annal. Genuens. Caffari ibid. col. 270 : Reliquas vero partes quas muri ambitus non contexerant, et eas quas muri altitudo non muniebat, altissimis castris quæ fecerant de arboribus navium et frequentibus betreschis et spatiosis Spaltis et robustissimis ita per triduum munierunt, etc.
P. , 1766.
◊ Ital. Spalto. Annal
Placent. ad ann. 1447. apud Murator. tom. 20. Script. Ital. col. 896 : Tota acie nostram civitatem percurrerunt, et videntes nostri, qui Spaltum burgeti defendebant, civitatem admissam, custodiam reliquerunt.Vide Spaldum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Spaldatus, Spaldis munitus. Ant. Godi Chronic. apud eumd. Murator. tom. 8. col. 72 :
In burgis vero S. Petri apparent valles veterum fovearum : hæ quoque cinctæ erant, Spaldatæ et munitæ betifredis ac foveis amplissimis undique circumdatæ.