« »
 
[]« Spalion » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 539c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPALION
SPALION, Genus operimenti machinarii, lesis et pluteis non absimile, nostris Gallerie, ex Carolo de Aquino in Lexico milit. Agathias lib. 3. Hist. Rom. :
Romani vero Spaliones paraverunt, et magnorum saxorum jacularia tormenta. Spalion autem est quoddam textum ex viminibus ad formam tecti confectum, et densitate solidum, et utrinque tectum ; utrinque latera deorsum sunt extensa, et repellunt omne telum, quod incidit, ac ferit illam machinam. Pelles autem et coria superne injicientes undique circumtegunt, ut sit firmius munimentum, et excutiat repellatque tela.