![[]](img/image.png)
SPANARE, Italis Spannare proprie est vestibus spoliare : unde dicitur de urbe
fossis denudata, cum scilicet cumulantur. Chr. Parmense ad ann. 1307. apud Murator. tom.
9. col. 865 :
Guastalla vero venit ad mandata dicti defensoris, et per eum accepta fuit, et Spanata de foveis, et disguarnita, et deforzata in totum circumquaque.