« »
 
[]« Spanna » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 541a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPANNA
SPANNA, Spannus, Spana, Spithama, Italis Spanna : Spatium inter pollicem et minimum digitum extensos, unde nomen :
Spannen
enim Teutonibus est extendere : ut spannan, Anglo-Saxonibus, Spithama metiri. Vide Graff. Thes. Ling. Franc. tom. 6. col. 347. voce Spanna. Sed et nostri Pan vel Empan ab eodem fonte videntur hausisse, quibus idem sonat. Lex Frisionum tit. 22. § 65 :
Vulnus quod longitudinem habeat quantum inter pollicem et complicati indicis articulum Spannum non impleat 3. sol. componatur, quod integræ Spannæ longitudinem habuerit, hoc est index et pollex extendi possunt, 6. solid. compon.
§ 66 :
Quod inter pollicem et medii digiti spatium longum fuerit, 23. solid. componatur.
Rursum Spanna in Addit. ad eamdem Legem tit. 3. § 56. Statuta Vercell. lib. 4. fol. 86 :
Item quod aliquis testor non debeat.... tenere in scripnea gladium majorem una Spanna computato manubrio ad taliandum gruppos.
Spana, in Vita B. Torelli Poppiensis n. 22 :
Corpus longum pedibus quinque, pedes longitudinis unius Spanæ hominis.
Radulphus de Gestis Friderici I. apud Murator. tom. 6. col. 1190 :
Ultimo autem die mensis Februarii iterum cecidit nix, cum duodecies cecidisset, cujus altitudo fuit unius Spanæ.
Adde Chronic. Placent. apud eumd. tom. 16. col. 580. Statuta Mutin. rubr. 90. fol. 16. v° :
Pontesellus....... habeat boccam per quam aqua discurrere debeat, amplam per unam Spanam, altam per medium brachium et amplius.
Vide Spanga 3. Christina Pisana au Tresor de la Cité des Dames 3. part. cap. 3 :
Et estoient ouvrez les grands draps de parement, qui passoient plus d'un espan par soubs la couverture, etc.
Vide Octav. Ferrarium in Spanna.