« Sparteoli » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 542c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPARTEOLI
SPARTEOLI. Vetus interpres Juvenalis Sat. 14. v. 303 :
Dispositis prodives hamis vigilare cohortemServorum noctu Licinus jubet, etc.
Per translationem disciplinæ militaris Sparteolorum Romæ, quorum cohortes in tutelam urbis cum hamis et cum aqua vigilias curare consuerunt vicinis. Ubi P. Pithœus pro vicinis legendum putat causa ignis, observatque apud hunc duntaxat Scriptorem Sparteolorum fieri mentionem, quos στενοπάρχους seu viocuros esse existimat. At vox ipsa satis indicat a vasis sparteis, pice illitis, quibus aqua deferebatur, appellatos, quorum etiamnum usus in restinguendis incendiis perdurat.