« »
 
[]« 3 specialitas » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 547a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPECIALITAS3
3. SPECIALITAS, Familiaritas, necessitudo conjunctissima, Gall. Amitié particuliere. Litteræ Edwardi II. Reg. Angl. ann. 1316. apud Rymer. tom. 3. pag. 574 :
Ob divulgatæ de vobis probitatis præconium, Specialitatem vobiscum mutuam contrahere cupientes, vos in hiis quæ cordi nostro adjacent negotiis experiri censuimus, quatinus, vice versa, vestram amicitiam deinceps appetimus fiducialiter nos facturum.
Gualterius Hemingford. de Gestis Edwardi I. Regis Angl. pag. 113 :
Omni rancore deposito (Rex) ipsum (Archiep. Cantuar.) cum suis in Specialitatem recepit pristinam et majorem adauxit.
Placitum ann. 1. Edwardi III. apud Th. Blount in Nomolex. Anglic. :
Præsentatum fuit per juratores... [] quod quidam Johannes de Pratis habuit quandam uxorem amicabilem de cujus Specialitate, Willielmus, filius Henrici molendinarii, et similiter quidam alii malefactores fuerunt ; ita quod prædicti malefactores venerunt ad lectum ipsius Johannis, ubi jacebat, et ipsum traxerunt ab eadem, et ipsum abinde duxerunt et tenuerunt, dum prædictus Willelmus concubuit cum ea.
Vide Plumale.