« »
 
[]« Speciarius » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 547b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPECIARIUS
SPECIARIUS, Specierum, rerumve quarumcumque et supellectilium negotiator. Sacram. eorum qui ad nundinas urbis S. Martini confluebant apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 882 :
Scribimus juramentum, quod cambiatores et Speciarii omnes istius curtis tempore Rangerii episcopi fecerunt, ut omnes homines possint cum fiducia cambiare et vendere et emere. Juraverunt omnes cambiatores et Speciarii, etc.
Ubi cum de Cambiatoribus et Speciariis dumtaxat sermo sit ; hac ultima voce quoscumque negotiatores, non seplasiarios aut aromatarios tantum indicatos recte putat doctissimus Editor. Vide Species 2. Pro Aromatariis, vide in Species 6.
P. Carpentier, 1766.
Espicier vero in aula regia appellabatur is, qui condimentis saccharo confectis præerat. Stat. pro hospitio reg. ann. 1317. in Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Croix fol. 71. r° :
Item le roy aura touzjours à court quatre valez de chambre et non plus, le barbier, l'Espicier, le tailleur et un autre mangent à cour.
Vide in Species 6.