« »
 
[]« 1 species » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 547b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPECIES1
1. SPECIES, Vox JC. notissima : quibus idem sonat, quod veteribus fruges, ut sunt vinum, oleum, frumentum, legumina : unde Species annonariæ, apud Vegetium lib. 3. cap. 3. et in Codice non semel. Senator lib. 12. Epist. 22 :
Et ideo memoratæ Species (vini, olei, etc.) in tot solidos datæ pro tributaria functione... reputentur.
Gregorius Turon. lib. 5. cap. 5 :
O si te habuisset Massilia Sacerdotem, nunquam naves oleum, aut reliquas Species detulissent, etc.