« 2 species » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 547b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPECIES2
2. SPECIES, Res, vel quævis supellex pretiosior. Lex Wisigoth. lib. 5. tit. 5.
§ 3 :
Si alicui aurum, argentum, aut ornamenta, vel Species fuerint commendatæ, sive custodiendæ traditæ, etc.Idem Gregorius Turon. lib. 6. cap. 5 :
Judæus quidam....... qui ei ad Species coëmendas familiaris erat, advenit.Lib. 6. cap. 38 :
Magni ibidem thesauri ex auro argentoque, et multarum Specierum reperti sunt.Lib. 7. cap. 25 :
Equos quoque ejus, aurum argentumque, sive Species, quas meliores habebat, pariter auferentes, etc.Lib. 10. cap. 2 :
Direptam Speciem de manu cujusdam mercatoris ad metatum detulit.Marculfus lib. 1. form. 31 :
Præcipientes, ut quicquid ex successione parentum,..... vel per quælibet instrumenta Chartarum ad eundem juste pervenit, tam in villabus, mancipiis, ædificiis, accolabus, auro, argento, speciebus, ornamentis, mobili aut immobili, etc.Walafr. Strabus de Miraculis S. Galli lib. 2. cap. 1 :
Eum ad subterraneum duxit armarium : quod cum idem Vicarius aperiri fecisset, Species, quas inibi reperit, his, qui secum erant facta divisione distribuit.Vox Ammiano, Capitolino, et aliis usurpata, et in veteri Chartula plenariæ securitatis descripta a Brissonio lib. 6. Formul. pag. 647.