« 1 spia » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 553b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPIA1
1. SPIA, Explorator, delator ; interdum generaliter quivis nuntius ; ex Italico
Spia, unde Gallis Espion, et Espie. Epistola Senensium ann. 1313.
apud Corium in Historia Mediolanensi : .......
Intimamus, quod Dominus Henricus per varias Spias et nuntios et literas amicorum, quod Romanorum Rex... in borgio de Bonconvento decessit, etc. Juramentum Potestatum civitatum Italiæ apud Hieronymum dalla Corte lib. 4. Hist. Veronensis :
Nec Spia aut guida ero ad damna Veronæ, et bona fide sine fraude et dolo polliceor regere et gubernare civitatem et populum Veronensem, etc.Comput. ann. 1333 :
Pro diversis consultationibus, Spiis, et escoutis, et aliis imminentibus vii. lib. x. sol.Jac. Auriæ Annal. Genuens. ad ann. 1283. apud Murator. tom. 6. col. 581 :
Et moram facientes apud portum Pisanum, exspectabant quid nostræ galeæ facerent, de quibus omni die per suas Spias nova habebant.Occurrit præterea apud eumd. Murator. tom. 8. col. 430. in Statutis Vercell. lib. 25. et Riperiæ cap. 178. fol. 25. Vide Menagium et Oct. Ferrarium in Origin. Ital. in Spia, supra Espia et infra Spio.