« 1 spicarium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 553c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPICARIUM1
1. SPICARIUM, Flandris Spiicker, Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 6. col. 326. voce
Spihari.
nobis Grange : Locus recondendis segetibus, a spicis dictus ; item, quævis cella penaria,
armamentarium. Lex Salica tit. 18. § 2 :
Si quis Spicarium aut macholum cum annona incenderit, etc.Quo loco Pithœus, Spicarium, horreum cum tecto, macholum vero horreum sine tecto interpretatur. Lex Alamann. tit. 81. § 6 :
Si Spicarium servi incenderit, etc.Formulæ vett. Bignonii cap. 26 :
Contigit, quod cellario vel Spicario vestro infregi, et exinde annona et alia raupa in solid. tant. exinde furavi.Ita MS. Eckehardus Jun. de Casib. S. Galli cap. 16 :
Spicarium ille novum..... condi fecit, quod et ipsum fieri fecit magnificum.Bulla Johannis VIII. PP. :
Contulisse dinoscitur... Berziso marisiacos duos, atque Spicarium.Charta Godefridi Comitis Lovaniæ ann. 1174. apud Miræum lib. 1. Diplom. Belg. cap. 65 :
In segete vestra, sive in Spicario, sive in granario condatur, nihil Advocatum juris habere confiteor.Occurrit præterea in Chron. Trudonensi lib. 5. et 7. pag. 394. 429. in Vita S. Lupicini Abbatis Jurensis num. 3. apud Buzelinum lib. 3. Gallo-Fl. cap. 30. etc.