« »
 
[]« Spidromum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 554b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPIDROMUM
SPIDROMUM, Locus post dromum secretus, sicut ad requisita naturæ, idem dicitur ypodromus. Ita Joan. de Janua. Aliter Gloss. Saxon. Ælfrici : Ypodromum : gold hord hus. vel spondoromum, digle gang ern. i. ad verbum, occultus latrinæ locus. Non proclive est divinare, unde voces hæ ortæ ; tametsi a Græco δρόμος. Putabam legendum ὁπισθόδομος, et apud Joan. de Janua, locus post domum secretus. Aliud tamen sonat vox ὀπισθόδομος apud Hesychium.