« »
 
[]« Spigurnellus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 554c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPIGURNELLUS
SPIGURNELLUS. Liber Joannis de Westerham, Prioris Ecclesiæ Roffensis, qui postmodum Episcopus Roffensis fuit, editus ann. 1314 :
Primo die adventus D. Regis ad Roff. debent Spigurnelli habere 4. panes de pane Armigerorum, et 4. panes de pane garcionum. Item debent habere 4. galones cervisiæ Conventuales, et 4. galones cervisiæ communis, etc.... Pro ista autem provisione et concessione, debet Prior et Conventus Roff. ubicumque dominus Rex fuerit, quieti esse pro cera ad Sigillum. Item si dominus Rex fecerit moram in Roff. per 2. dies aut amplius, non habebunt Spigurnelli de prædictis : sed si exierit et redierit, habebunt, sicut in primo adventu, ut prædictum est,.... et inventum est, quod dicti Spigurnelli habere debent in singulis Monasteriis de Westmonasterio, et Roff. ubi nullam pecuniam habere debent, nec caseum, etc.
Ubi Spigurnellus est obsignator Regiorum edictorum : f. a Saxon. sparran, obsignare, sigillare : hujus officium Espicurnantia dicitur. Vide in hac voce.
P. Carpentier, 1766.
Quæ nomenclatura a Godefredo Spigurnello regiorum sigillorum custode sub Henrico III. rege Angliæ ad successores suos mansit, ut testis est Thoyras tom. 3. Hist. Angl. pag. 393.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Spigornellus, Eadem notione, in Charta ann. 1275. apud Rymer. tom. 2. pag. 49 :
Noverit universitas vestra nos unanimi assensu.... concessisse, remisisse ..... Regi Angliæ serjantiam capellæ suæ et officium Spigornellorum ejusdem domini Regis.