« Spinga » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 556c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPINGA
SPINGA, pro Sphinx. Isidorus lib. 20. cap. 11. de Lecticis et sellis :
Spingæ sunt, in quibus sunt spingatæ effigies, quos nos Grifos dicimus.Glossar. MS. Sangerm. num. 501 :
Spinge, sunt lectice in quibus sunt spingate effigies, quos nos Grifes dicimus.Papias MS. Bituricens. :
Lecti vel sellæ species : lectica, stratus,.... pulvinar, Spinge, punicani, sponda, etc.Ejusmodi Sphingas in sellis conspicere est in Achate sanctæ Capellæ Parisiensis, qui habetur apud Santamantium, qui Isidori locum non viderat.