![[]](img/image.png)
SPINGARDELLA, diminut. a Spingarda, Balistæ species antiquæ militiæ, recentis vero
Tormentum pulverarium ; illud etiam quod Spingardella projicitur. Annal. Placent.
ad ann. 1481. apud Murator. tom. 20. Script. Ital. col. 967 :
Dum comes ipse Amorathus se in margine fossæ præsentaret, Spingardella interfectus est.Stephan. de Infest. MS. ubi de Innoc. VIII. PP. :
Dicti custodes projecerunt quandam Spingardellam contra eum, quæ parum distetit ab eo, causa eum interficiendi.