![[]](img/image.png)
SPINTER, Sinus, ruga, ut videtur ; tametsi Festo est armilla muliebris. Statuta Ordinis
Cisterc. ann. 1481. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1637 :
Ut ipsæ moniales caput velatum peplis seu capitegiis non pretiosis,...... et desuper, quæ professæ fuerint, velum nigrum de lino vel canabo, et non de serico, absque superfluis Spinteribus, habeant et ferant.
P. , 1766.
◊ Neutro sensu ; Acicula est
in Statutis laudatis, ut in sequentibus. Glossar. Lat. Gall. ann. 1352. ex Cod. reg.
4120 : Spinter, Espingle ; et est neutrius generis et indeclinabile.Occurrit rursus in altero ex Cod. reg. 7679. Inventar. Chart. reg. ann. 1482. fol. 331. v° :
Transcriptum litterarum domini regis concessarum Cœlestinis Paris. per quas permittitur eis, quod possint facere fluere per conductus fontis hospitii S. Pauli usque ad domum suam, ..... usque ad quantitatem grossiciei capitisRegula Fontis Ebr. ad calcem de Modo electionis priorissæ :unius Spinteris mediocris.
Annotat vero interea pater visitator in papiro numerum vocum, faciendo foramen parvum acu vel Spintere pro qualibet voce.