« Spinula » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 557c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPINULA
SPINULA, Acicula, unde Gallis Espingle, a spinis scilicet, quæ priscis et rudibus
illis seculis, nondum reperto aciculæ fibulæve conficiendæ artificio, utriusque vicem
suppleverunt. Tacitus de Morib. Germ. :
Tegmen omnibus sagum, fibula, aut, si desit, spina consertum.
◊ Maxime vero hæc vox usurpatur pro iis aciculis, quibus Pallium
Archiepiscopale constringitur. Honorius Augustod. lib. 1. cap. 222 :
Spinulæ, quibus Pallium affigitur.Cencius Cardinal. in Descript. coronationis Cælestini I. PP. :
Aptat Pallium super Pontificem intromissis Spinulis aureis tribus ante et retro,.... in capite, quarum sunt innixi tres hyacinthini lapides. Infigere Spinulas,in Ceremon. Rom. lib. 1. sect. 11. Adde Hugonem a S. Victore lib. 1. Specul. Eccles. cap. 52. Librum Miraculorum S. Vulfranni Episc. num. 14. Ceremoniale Episcopor. lib. 1. cap. 16. etc.
Spindula, Eadem notione. Gervasius Dorobern. in Pontificibus Cantuar. :
Præterea mitras, et chirothecas sine auro, candelabra, et ampullas, et acerram de argento,...... pannos 2. de serico auro paratos, Spindulas, 3. de auro, mappulam de serico, etc.tres scilicet spinulæ, quæ adhiberi solent ad pallium constringendum.
Spindulatus, id est, Pallio Archiepiscopali ornatus. Idem Gervasius de Reparatione Eccl.
Cantuar. :
Lanfrancus autem Archiepiscopus in tabula plumbea ponderosa valde inventus est, in qua a die primæ sepulturæ suæ intactis membris, mitratus, Spindulatus, usque in hunc diem jucuerat.