![[]](img/image.png)
1. SPIRA, Eucherius Lugdun. de variis vocabulis sacræ Scripturæ :
Spiras, capitella columnarum, vel sicut puto, facturam earum.
Spiras, capitella columnarum, vel sicut puto, facturam earum.
Spire, funes quibus in tempestatibus utuntur, quos nautici suo more curcubas vocant.Bern. Iter Jerosol. pag. 242 :
Ad recessum se parabant, levando anchoras, sursum trahendo barcas et scaphas, erigendo vela, solvendo et complicando Spiras, quæ omnia fiunt cum violentia, festinantia et continuis ac altis clamoribus.Vide Spera 3. et Spiramen.
Digneris ostendere nobis signum, ut scilicet una istarum Spirarum, quæ coram sancto corpore sunt accensæ, continuo extinguatur.