« »
 
[]« Splendoclastus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 559c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPLENDOCLASTUS
SPLENDOCLASTUS. Rainerus de Inventione Reliquiarum SS. Eutychetis et Acutii :
Crucem Domini ex auro purissimo fecit admirabili artificio compactam, quod Splendoclastum et Antipenton vocabatur. De antipento
diximus suo loco : Splendoclastum vero aurum videtur esse, quod in tenuissimo folia dilatatur, ita vox ibrida fuerit, ex splendor, et Gr. ϰλαστός, fractus. Obryzum autem splendor auri appellatur in Glossis Isidori, in Abrigeum, quod idem valet ac obryzum. Joan. de Janua :
Obryzum aurum dictum sic, quod obradiet splendore.
Constantinus Manasses :
Ἔστιλϐεν ἥλιος λαμπρὸν ὡς ὄϐρυζον χρυσίον.