« »
 
[]« Spoliaria » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 560a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPOLIARIA
SPOLIARIA, Exteriores balneorum cellulæ, in quibus balneantium spolia reponuntur. Papias. Ἀποδυτήριον, Græcis : et ἀπόδυτρον Nicetæ in Man. lib. 4. num. 7. Gloss. Lat. MS. Reg. : Spoliarium, ubi spolia ponuntur. Britannicus ad Juvenal. Sat. 1 :
Juxta balnea locus erat, qui Apodyterium, latine vero Spoliarium vocabatur. Ubi, qui balnea ingressuri erant, vestes deponebant apud Capsarium, qui, ut scribit Ulpianus, mercede servanda in balneis vestimenta suscipiebat.
Vide Cujac. lib. 5. Observat. cap. 8.
Erat præterea Spoliarium locus, ubi conficiebantur, quos arena semivivos dimiserat, ut docet Seneca Epist. 94. Lampridius, mortuo Commodo, acclamatum scribit :
Hostis patriæ, parricida, gladiator, in Spoliario lanietur.
Passio SS. Perpetuæ et Felicitatis cap. 21 :
Exinde jam exanimis (Saturus) prosternitur cum ceteris ad jugulationem solito [] loco.
Vide Petrum Fabrum lib. 2. Semestr. cap. 11. pag. 152.