« »
 
[]« Spondarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 561b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPONDARIUS
SPONDARIUS, Sponderius, Tutor, qui pro pupillo spondet. Consuetudines Tolosæ parte 1 :
Tutor testamentarius, qui vulgariter appellatur Spondarius.
Occurrit ibi non semel. Stabilimentum Tolosarum Consulum ann. 1207. apud Catellum :
Videlicet, quod aliquis Sponderius hominis vel feminæ habitantis in hac villa Tolosæ, urbe, vel suburbio, non possit aliquid emere de illis rebus mobilibus vel immobilibus, quæ fuerint illius, ex quo ille erat Sponderius, si ille, qui ipsum statuerat Sponderium, non ordinaverat.
Spondarii ad Pias Causas, Executores testamentorum. Testamentum Raimundi Comitis Tolosæ ann. 1249. apud eumdem Catellum :
Residuum vero de decem millibus marchis supradictis, quod restat, distribuendum volumus arbitrio Commissariorum nostrorum infra scriptorum, qui Gadiatores seu Spondarii vulgariter appellantur, ad pias causas, sicut saluti animæ nostræ magis expedire videbunt.
Infra :
Commissarii autem, gadiatores, seu Spondarii nostri, sint isti, etc.
Charta ann. 1243. in Regesto Tolosano [] fol. 88 :
Qui fuerunt Sponderii et testamentarii de computo et testamento Bernardi W. de Brugariis.
Occurrit eadem notione in Charta Alfonsi Comitis Pictaviæ et Tolosæ ann. 1263. Testam. Audæ de Lasserano dominæ de Bonluco ann. 1351 :
Item dicta domina testatrix ut suum supradictum testamentum executari valde possit, ordinavit Spondarios seu executores illius, videlicet Remundum Aymerium de Montesquivo consobrinum suum, etc.
Spondalarius, in Foris Oscæ ann. 1247. fol. 13 :
Spondalarii, cabeçalarii, aut testes, etc.
Vide in Cabeçalarii. Observantiæ Regni Aragon. lib. 5. tit. de Tutorib. § 8 :
De Regni consuetudine, tutor, curator, et Spondalarius possunt constituere procuratorem, etiam ante litem contestatam.
Michaël del Molino in Repertor. Foror. Aragon. :
Testes septem annorum possunt esse Spondalarii in omni testamento nuncupativo, quando testator decedit in heremo.
Vide Foros Aragon. edit. 1624. fol. 97. 124. 126.
Sponderagium, Tutela testamentaria, seu ipsa tutelæ administratio. Consuetud. Tolosæ part. 1. tit. de Jurejur. :
Spondarius creditur cum proprio juramento de administratione Sponderagii.