« 1 stabilia » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 567b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STABILIA1
1. STABILIA, Bona immobilia, Italis Stabili, quibus opponuntur mobilia. Bulla Bonifacii VIII. PP. ann. 1295. ex Bibl. Regia :
Restitui faciat dicto Regi Majoricarum præfatum regnum Majoricarum et insulas cum ceteris immobilibus sive Stabilibus occupatis per præfatum Jacobum. Cum... bonis omnibus mobilibus et Stabilibus,in Tabular. S. Victoris Massil. Charta Petri Episcopi Carcassonensis ann. 1297 :
Dedit....... liberam potestatem restituendi vobis castra et fortalicia, et Stabilia omnia, quæ idem D. Rex tenet occasione motæ terræ.Occurrit ibi non semel, apud Petr. Diaconum lib. 4. Chronic. Casin. cap. 20. Ughellum tom. 7. pag. 566. 707. 864. Petr. de Vineis lib. 5. Epist. 32. lib. 6. Epist. 1. 9. etc.
P. , 1766.
◊ Charta Bern. abb. ann.
1273. ex Tabul. Cassin. : Damus et concedimus tibi(Petro de Jenetel)omnia bona Stabilia, quæ fuerunt Joannis de Guidone, clerici de Sancto Elia, proditoris excellentissimi domini nostri regis Caroli et nostri ;....... quæ bona sunt ad nos et nostrum monasterium ex cadentia devoluta.