« »
 
[]« Stabilitas » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 568b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STABILITAS1
STABILITAS, Votum, quod inter cætera emittit Monachus in Capitulo, sese in Congregatione, ut loquitur Petrus Damianus, et in ipso Monasterio in quo professionem emittit, permansurum, sive in vita cœnobitica quæ statum eremiticum excludit, qui licet Monasticus sit, non est tamen Cœnobialis, inquit Hugo Menardus, Quippe, ut ait Adam, Abbas Perseniæ, Epist. 1. ex Baluzianis :
Per lorum promissæ Stabilitatis, tanquam pia jumenta ad cæleste præsepium religantur.
Sed et id exerte statuitur in Concil. Calchedon. can. 3.
Stabilitatem firmare
dicitur Novitius in Regula Magistri cap. 88.
Stabilitatem suam in Monasterio firmare, vel professionem,
in Capitulari 2. Caroli M. ann. 802. cap. 18. Cæsarius Arelat. serm. 4. ad Monachos Lerinenses :
Unde etiam, si diu bene viximus, cursum nostrum in Stabilitate et perseverantia commendare debemus.
S. Anselm. lib. 3. Epist. 130 :
Est enim contra[] professionem tuam, quod promisisti Stabilitatem coram Deo in Monasterio, in quo habitum Monachi accepisti.
Eadmerus lib. de ejusdem S. Anselmi Similitud. cap. 81 :
Professionem etenim faciens, ibi Stabilitatem, morumque suorum conversionem promittit.
Charta Ludovici Pii Imp. in Vita Aldrici Episc. Cenoman. n. 49 :
Perventum est ad nos, quia monachi ex monasterio S. Carilephi egressi sunt de proprio monasterio, aliena loca quœrentes, immemores propriæ promissionis eorum, in quo promiserunt obedientiam, et Stabilitatem propriæ promissionis loci, etc.
Historia MS. Rothonensis Monasterii lib. 2. cap. 6 :
Jam devoverat Stabilitatem suam et conversionem morum suorum in eodem Monasterio ; sed antiquus hostis, qui semper insidiatur humano generi, immisit ei tales cogitationes, ut locum sanctum desereret, et promissiones suas irritaret, etc.
Vita Guillelmi tertii Abbatis Beccensis :
Quidam Monachus venit ad Abbatem Willelmum, petens, ut in Monasterium susciperetur, volens firmare Stabilitatem suam in loco eodem, etc.
S. Bernardus Epist. 7 :
Duo præcipua nobis in Monasteriis conversantibus observanda traduntur, subjectio Abbati, et Stabilitas in loco.
Ibidem :
Quid ergo tu de Stabilitate tua facis, quam apud Cistertium firmasti, et nunc alibi habitas ?
Cæsarius lib. 1. cap. 5 :
In facie Capituli Stabilitatem suam promiserunt.
Lib. 4. cap. 51 :
Novitius quidam, cum in Hemmenrode satis tranquille annum peregisset probationis, et voluntate Stabilitatis expressa in Capitulo radendus esset in Monachum, etc.
Adde eumdem S. Anselmum lib. 1. Epist. 6. lib. 2. Ep. 23. Stephanum Tornacensem. Epist. 1. Guigonem in Statutis Ord. Cartusiensis cap. 23. Formulam 32. ex Baluzianis, et Haeftenum lib. 4. Disquisit. monastic. tract. 6. disq. 3.
Stabilitatem etiam in locis, ad quos ordinabantur, promittebant Presbyteri. Liber Epistolarum S. Bonifacii Archiepisc. Mogunt. Epist. 107 :
Traxerunt me ad altare S. Remedi, et fecerunt me jurare Stabilitatem ad illam Ecclesiam.
Vide Capitula Caroli M. lib. 1. cap. 25. et Capitulare Aquisgran. ann. 789. cap. 23. 24. Capitul. 1. ann. 802. cap. 18. Excerpta Egberti Archiep. Eboracensis cap. 13. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
2. Stabilitas, Confirmatio, Sententia qua quis in re possessa stabilitur. Vel potius idem quod Stabilia 2. et supra Stabilita 3. Judicatum ann. 1208. apud D. Brussel tom. 2. de Usu feud. pag. 1028 :
Castellanus de Gallon petebat pro domino Rege auxilium exercitus a domino Ricardo Harecort pro quinque feodis militum. Ricardus dixit, quod non debebat dare auxilium, nec facere servitium in exercitu, sed apud Bellummontem debebat servitium quinque militum per xl. dies ad custodiam castri, ad custum domini de Bellomonte ; et super hoc, petiit Stabilitatem ; judicatum fuit, quod eam haberet.
Haud multum absimili notione occurrit in Cod. Theod. lib. 13. tit. 1. leg. 20. et tit. 10. leg. 7.
3. Stabilitates, Stabilidæ, Præsidia militaria in castris et oppidis, in quibus stant et stabiles sunt milites : Stativa, Ammiano, Lampridio, Hegesippo et aliis : Sedes, in leg. 2. Cod. Th. de Domest. et Protect. (6, 24.) Gallis, Garnisons. Concilium Tolosanum ann. 1229. cap. 29 :
Circa locum etiam, in quo se receperint (hæretici,) fiant Stabilitates militum et peditum.
Idem videtur esse Concilium quod Acherius tom. 2. Spicil. [] refert ad ann. 1228. ubi pag. 627. ex cap. 8. hæc leguntur :
Circa locum etiam in quo se receptaverit (qui pacem fregerit) fiant Stabilitates militum et peditum, ut nec nocere possit aliis, nec alii sibi prodesse. Stabilitiones
habet Stephanot. tom. 10. Fragm. Hist. MSS. pag. 53. ex Cod. Carcasson. Prima Curia Generalis Catalaniæ Jacobi Regis Aragon. ann. 1291. MS. :
Nec etiam possimus ipsos mittere in fronteriis, vel Stabilidis invite.
Libertat. villæ de Viridi-folio ann. 1369. inter Ordinat. reg. Franc. tom. 5. pag. 278 :
Stabilitas gencium armorum in dicto loco non ponatur ; nisi quathenus de dictorum consulum et habitatorum ejusdem ville, processerit voluntate.
Establies olim nostris. Computum Bartholomæi du Drach, Thesaurarii guerrarum Regis anno 1338 :
Establies pour la guerre de Gascogne, premierement celle de pardeça la riviere de Garonne, etc.
Chron. Flandriæ cap. 42 :
Si ordonna avec les Barons de faire Establies sur les frontieres de Flandres.
Vide Stabilita 2.
Ad Stabilitatem Venire. Leges Henrici I. Regis Angliæ cap. 17.
de placitis forestarum : Placitum quoque forestarum multiplici satis est incommoditate vallatum de essartis, de cæsione, de combustione, de venatione,... si quis ad Stabilitatem non venit. Si quis pecuram suam reclusam dimiserit de ædificiis in foresta, etc. i. e. ubi stare debet.
Stabilitas Domus. Historia Abbatiæ Condomensis pag. 467 :
Quæ vinea et terra simul sunt in uno clauso, et Stabilitatem domus, quæ est in eodem loco,.... dederunt.
Occurrit ibidem semel.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ubi, nisi me fallo, significantur domus rusticæ appenditiæ, puta curtes, horti, etc. quæ nomine Estraige, vel Estaige, aut Estage designantur in Consuet. Perticensi art. 158 :
La principale maison manables, avec l'issue d'icelle maison, pour y aller par l'Estraige à pied, à cheval, et par charroy, et un arpent de terre découverte à son choix auprès de ladite maison hors l'Estraige.
In antiquiori Consuet. legitur Estaige et Estage. Vide Stabuletum.
P. Carpentier, 1766.
Id est, Domus ipsa uti stat. Neque etiam domus rusticæ appenditiæ significari videntur voce Gallica Estraige, quam a Strata accersendam atque viam publicam designare arbitror.